라틴어 문장 검색

Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장30)
UT dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut invidiosus et qui invidet et cui invidetur, ut suspiciosus et qui suspicatur et qui suspectus est, ut ambitiosus et qui ambit et qui ambitur, ut item gratiosus et qui adhibet gratias et qui admittit, ut laboriosus et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita infestus quoque ancipiti significatione est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 2:1)
Igitur motis corporibus ambientibus, moventur quae in ambientibus relative quiescunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:3)
nam 'ambio ad illum' dicimus, non 'ambio illum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3335)
dicebatur et 'ambio illum' pro 'rogo illum', Sallustius in primo idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expectatione, neque sane ambiti publice, hoc est neque valde rogati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2837)

SEARCH

MENU NAVIGATION