라틴어 문장 검색

nam antiquitas ipsa creavit errorem, et plerique fundant, plerique augent et ad se transferunt nomina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6789)
ipse autem Euander, dimissa provincia sua exilio, non sponte, conpulsus venit ad Italiam et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait Varro nonne Arcades exules confugerunt in Palatium, duce Euandro?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 515)
saxo colitvr fundata vetvsto antiquo opere, ut templa dei saxo venerabar structa vetusto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4782)
admonet inmiscetque preces partim rogat, partim admonet hoc solacium esse vitae humanae tutissimum, si vel mutua dentur auxilia, vel in prosperis positi etiam subiecta considerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1531)
quem ordinem servat poeta, dicens 'constituere pyras', item 'subiectisque ignibus atris ter circum accensos decurrere rogos', item postea 'semustaque servant busta'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1854)
quia in domo sua semper ignis sit, ideo subiectum 'hinc tantum', ut est "hinc omnis largo pubescit vinea fetu", hoc est ex hac causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 512)
"Sidera licet ignis accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram fundaverit pondere et mare licet influxerit e liquore unde haec religio, unde formido, quae superstitio est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:10)
"Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:4)
"alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:29)
"Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:20)
"At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam religione et pietate pollerent."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:1)
Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 19:3)
Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:2)
nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:1)
tam enim diligenter, etiam si minus vere - nam nondum id quidem audeo dicere - , sed tamen accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION