라틴어 문장 검색

condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:2)
Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:2)
Habebat autem ius proferendi pomerii qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 4:1)
Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 6:1)
CINCIUS in libro tertio De Re Militari, fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem, hisce verbis uti scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 2:1)
Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 7:1)
Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 1:1)
Ego σπάρτα apud Homerum non plus 'spartum' significare puto quam σπάρτουσ, qui dicuntur in agro Thebano nati.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:2)
Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 3:2)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:3)
IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 2:1)
Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 8:2)
IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 2:1)
Sed haec ego," inquit, dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:3)
Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION