라틴어 문장 검색

oppugnare aut parare omnibus locis, auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque uolare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장4)
si quis admoverit aurem, conticescent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:5)
Nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, levia esse et contemnenda;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 4:3)
cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:4)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 29:4)
Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 11:2)
Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, cum visum erit, profugiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:3)
Cohibete lacrimas omne quas tempus petet, Troades, et ipsae vestra lamentabili lugete gemitu funera:
(세네카, 아가멤논 12:1)
Socer - hoc enim te appellabo quamdiu uixero - quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria?
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 2:2)
si uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 6:5)
potes audire inclusi filii gemitum?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre16)
proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 5:3)
soli tibi inter epulas uoluptati sunt morientium gemitus:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 6:3)
filius simulabat ictus, pater gemitus.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION