라틴어 문장 검색

Nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:14)
Deinde ejusdem qualitates prosequens, illam vivorum regionem esse ostendit, hanc mortuorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:2)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
Placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 7 et seq).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:30)
Et ideo quoniam ibi vivorum regio, hic utique mortuorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:33)
An non mortuorum haec regio, ubi umbra mortis, ubi porta mortis, ubi corpus est mortis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:1)
Audi quoniam regio ista sit mortuorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:9)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Repulit enim eum a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:6)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
Et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae, ab orbe eoo monte Amano disparantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 4:2)
Post hanc acclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 9:1)
Verum has quoque regiones pari sorte Pompeius domitis et Hierosolymis captis, in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:2)
Ecce autem ex index quidam regionum gnarus advenit, et mercede accepta, vadosum locum nocte monstravit, unde superari potuit flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION