라틴어 문장 검색

militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 611:2)
Hannibal, ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 624:1)
exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique viribus enervaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 18)
senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 173:3)
Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi - iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - conportat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 262:1)
Murgantiam primum prodito ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti magna vis commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 468:1)
Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis in castra convectis, praesidio modico ibi relicto ad Syracusas obsidendas venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 502:1)
arx erat munita et convexerant ante frumentum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 527:1)
hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 69:1)
hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit regressus ipse in hiberna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 168:1)
itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut, priusquam consules in agros suos educerent legiones viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Capuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 187:1)
Casilinum frumentum convectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 305:1)
in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 306:1)
eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque magis quam armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 468:1)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION