라틴어 문장 검색

Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 72:2)
cauere meridianum solem, matutinum et uespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:2)
minimeque nubilo caelo soli aperienti se * * committere, ne modo frigus, modo calor moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:3)
deinde, nisi hiemps est, fouere os multa aqua frigida debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 4:4)
Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:3)
Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:2)
Ex salubri in grauem prima hieme, ex graui in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 1:4)
Vomitus utilior est hieme quam aestate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:1)
Hieme plus esse conuenit, minus sed meracius bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:2)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:3)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 7장 1:3)
Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 1:1)
Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:1)
Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:3)
erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cauetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION