라틴어 문장 검색

Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:4)
Hinc enim constat, galaxiam esse nodum sive coacervationem stellarum parvarum, plane numeratarum et distinctarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:3)
Hinc demonstrari videtur, quod spatia orbium (quos vocant) planetarum non sint plane vacua aliis stellis, sed quod coelum incipiat stellescere antequam ad coelum ipsum stellatum ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:5)
Hinc choreas illas stellarum parvarum circa planetam Jovis (unde conjici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:7)
Hinc inaequalitates luminosi et opaci in luna distinctius cernuntur et locantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:8)
Hinc maculae in sole, et id genus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:10)
Hinc fons triplex potens ille et mirabilis processus spiritus in corpore tangibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:3)
Hinc etiam fit, quod in omni missili, ictus, non tam robustus quam acutus et celer, ad perlationem potissimum valeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:6)
hinc fit, quod calor pronuntietur esse illud quod separet heterogenea, congreget homogenea.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:11)
Hinc enim profusae expensae, atque insuper, cum necesse sit tractu temporis complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur divortium quoddam sive malum temperamentum inter honores et pecunias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:18)
Hinc usura vorax rapidumque in tempore foenus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 11:1)
Hinc concussa fides, et multis utile bellum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 11:2)
Hinc etiam emanat et alter ille effectus, quem Scriptura regibus tribuit, ut cor regis sit inscrutabile.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:5)
Hinc quoque emanat et illud, quod reges saepenumero desideria sibi ipsis creent, atque ad nugas animum adiiciant:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:7)
Hinc enim fieri non potest quin plus cognoscamus utrum verae sint necne quam antea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION