라틴어 문장 검색

quam iusta proditione is quem antea prodideram vicem mihi retulisset;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:4)
ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:14)
"Non contristabit iustum quicquid ei acciderit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:26)
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:4)
Charitas vero est amor honestus, qui ad eum videlicet finem dirigitur, ad quem oportet, sicut e contrario cupiditas, amor inhonestus ac turpis appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:8)
Qui cum id causa sui potius quam illorum agant, non tam hominem diligunt quam fortunam ejus sequuntur, nec tam commoda ipsius quam sua in illo venantur, nec tale desiderium tam charitas, id est amor honestus, ut dictum est, quam cupiditas, id est amor inhonestus ac turpis est dicendum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:18)
"Justus ex fide vivit (Rom. I, 17)," quia credit quod non videt, filii Dei sumus; et:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:65)
Sicut aliud est dicere aliud injustum, aliud non justum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:12)
Ac si dicatur ex hoc maximam impios condemnationem juste incurrere, quia tanto divino beneficio ingrati inexcusabiles exstiterunt, missum etiam a Patre Filium respuentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:19)
Ad quem etiam cultum Dei magnificandum ipse jussu Dei templum aedificavit, a quo pater ejus justus inhibitus fuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:7)
XXV, 24)," intelligamus etiam gentilium philosophorum bonam vitam recipere Deum, aliter habere eos qui juste et aliter eos qui injuste agunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:21)
Unde et in Vitis Patrum scriptum esse meminimus, quod, dum quidam frater videre vellet animam peccatoris et justi quomodo abstrahatur a corpore, et non vellet Deus contristare eum in desiderio ejus, invenit hominem peregrinum jacentem in platea aegrotum, non habentem qui ei curam adhiberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:3)
Remotis enim generibus figmentorum sive fabulosorum, quae philosophos non decet, supposuit illud quod honestissime assumunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:30)
XX. Ait namque quod quando sacrarum rerum notionem sub pio velamine figmentorum honestis et tectam rebus, et vestitam nominibus enuntiant, hoc est figmenti genus quod cautio de divinis rebus philosophantis admittit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:1)
Primum quidem judicium quo injuste Christus est judicatus in passione, et secundum quod juste judicaturus est mundum majestate, de qua Augustinus contra quinque haereses:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION