라틴어 문장 검색

Atque loca quod attinet, (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:4)
Quod si inveniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur hujusmodi divisio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:9)
Tanta enim videtur esse vis et moles aquarum quae per hujusmodi cataractas subito effunditur, ut videatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:14)
Itaque hujusmodi instantiae sunt maximae lucis, et quasi magnae authoritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:7)
adeo ut si foret in aquis aliquis hujusmodi appetitus se attollendi, ille ipse tamen a nexu rerum, sive (ut vulgo loquuntur) ne detur vacuum, fractus foret et cohibitus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:11)
Sin nihil hujusmodi inveniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:4)
Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
generationem hujusmodi flammarum flatulentarum, et veluti ventorum igneorum, fieri ex conflictu duorum corporum, eorumque naturae inter se plane contrariae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:15)
Alterum eorum corporum quae maxime sunt inflammabilia, qualia sunt sulphur, caphura, naphtha, et hujusmodi, cum eorum misturis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:2)
Hoc enim, absque inflammatione, per eruptionem et expansionem simplicem vires pulveris pyrii fere adaequat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:9)
Actio siquidem hujusmodi et in tempore fit, per momenta non in puncto temporis, et in loco, per gradus et spatia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:6)
Primi generis sunt (missis bis-oculis et hujusmodi, quae valent tantum ad corrigendam et levandam infirmitatem visus non bene dispositi, atque ideo nihil amplius informant) ea quae nuper inventa sunt perspicilla;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:1)
Quinetiam aiunt lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per hujusmodi perspicilla inaequalem admodum et tortuosam cerni:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:4)
licet illae inaequalitates tam minutae sint ut sine adjumento hujusmodi perspicillorum conspici nequeant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:6)
quod hujusmodi perspicilla opera naturae illustrent, artis dehonestent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION