라틴어 문장 검색

Super etiam iactas tegere quod debet pudor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.13)
Iactat basia Tibicen:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.15)
Ixion quod versari narratur rota, Volubilem Fortunam iactari docet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.1)
Aesopo quidam scripta recitarat mala, In quis inepte multum se iactaverat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et scriptor.1)
Canes effugere cum iam non possit fiber, (Graeci loquaces quem dixerunt castorem Et indiderunt bestiae nomen dei, Illi qui iactant se verborum copia), Abripere morsu fertur testiculos sibi, Quia propter illos sentiat sese peti.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.1)
Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et vario rumore iactata, Iuli Tironis codicilli, quos ex parte veros esse constabat, ex parte falsi dicebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 7:1)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
Interdum iunctae copulataeque et continenti similes sunt, interdum discordantibus ventis digeruntur, non numquam destitutae tranquillitate singulae fluitant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 6:2)
Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 29)
Fabula, nec sentis, tota iactaris in urbe, Dum tua praeterito facta pudore refers.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 112)
Favimus ignavo - sed enim revocate, Quirites, Et date iactatis undique signa togis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 265)
Cum bene iactati pulsarant arva ligones, Ruperat et duram vomer aduncus humum, Seminaque in latos ierant aequaliter agros, Inrita decepti vota colentis erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1021)
et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu pectora, iactatas excutiatque faces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:15)
hic teneat nostras ancora iacta rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:576)
sive humiles propiore freto iactabimus alas, mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION