라틴어 문장 검색

"nunc quoque - sed tardum, iam plena iniuria raptae, ibo tamen pelagique deos dextramque secundi, quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo unam hiemem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권21)
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu nec perpessa moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권51)
Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan rorantes evolvit equos et ab aethere magno sublatum curru pelagus cadit, at vada mater Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat, exierantque iugo fessi delphines erili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권102)
Iamdudum trepido circumfert lumina motu intrantemque deum primo pallore fatetur Thestorides;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권207)
iamdudum poste reclinis quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen, quo vatem mulcere queat, dat Iuno verenda vincula et insignit gemina Concordia taeda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam107)
Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum, o merito dilecte puer, primordia quaerens distrahor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus15)
hesternas, miserande, dapes moriturus inisti nobiscum, et gratae carpentem munera mensae errantemque toris mediae plus tempore noctis vidimus, adfatus etiam meditataque verba reddideras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem2)
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem9)
longi tu sola laboris conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis, qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras, cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes, scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati te tantum miserata dedit, superique potentes invidiam timuere tuam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 15)
totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt lampades et totiens nostros Tithonia questus praeterit et gelido spargit miserata flagello.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, somnus5)
"- et nostro iamdudum in funere reges insultant tenebris gemitusque odere paternos, hisne etiam funestus ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권18)
"iamdudum ab sedibus illis incipe, fluctivaga qua praeterlabitur unda Sicanios longe relegens Alpheos amores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권96)
"hinc tumor, et longus fratri promittens exsul, ipse deum genitor tibi me miseratus ab alto mittit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권39)
vita miserandus inerti damnatur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권283)
At vaga per dumos vacuique in pulvere campi magna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide squalentem sublata comam liventiaque ora ungue premens - nec iam infelix miserandaque, verum terror inest lacrimis - , per et arma et corpora passim canitiem impexam dira tellure volutans quaerit inops natos omnique in corpore plangit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권51)

SEARCH

MENU NAVIGATION