라틴어 문장 검색

obvius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장19)
Romani conspicuam barbarorum aciem, et si quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장4)
paulum morae in adscensu, dum missilia hostium praevehuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장12)
nam duos collis in immensum editos claudebant muri per artem obliqui aut introrsus sinuati, ut latera obpugnantium ad ictus patescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장10)
ubi sono armorum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, saxis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, neque nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut elicerent, lacessentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장11)
is cum Argos oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:2)
Scaeua excusso oculo, transfixus femore et umero, centum et uiginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:2)
atque ita tribus et uiginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine uoce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 2:3)
Delmatico etiam uulnera excepit, una acie dextrum genu lapide ictus, altera et crus et utrumque brachium ruina pontis consauciatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 20장 1:2)
sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis littera effluxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 2:1)
isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum rerumque < . . . > missilia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 3:3)
sparsit et missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritim diuisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:2)
non temere in quemquam nisi crebris et minutis ictibus animaduerti passus est, perpetuo notoque iam praecepto:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 1:1)
' respicientique maxillam ictu discidisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:7)
Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION