라틴어 문장 검색

Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accipiter avide atque invide, procax, rapax, trahax - trecentis versibus tuas impuritias traloqui nemo potest - accipin argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 35)
Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 219)
is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissimus, ipse abiit foras, me reliquit pro atriensi in aedibus, ubi nec leno neque illae redeunt, nec quod edim quicquam datur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 52)
Ballio Exite, agite exite, ignavi, male habiti et male conciliati, quorum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut recte faciant, quibus, nisi ad hoc exemplum experior, non potest usura usurpari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 21)
Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam et meam fidelitatem et celata omnia paene ille ignavos funditus pessum dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2161)
rapax avarus invidus sacrum profanum, publicum privatum habent, hiulca gens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 29)
Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena condemnandi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말4)

SEARCH

MENU NAVIGATION