라틴어 문장 검색

plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem vertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 210:1)
itaque cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam cuius reciperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 16:1)
quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 21:1)
acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:2)
iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 186:1)
id patres rati contemptu accidere, quod Veliternis civibus suis tam diu impunita defectio esset, decreverunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 224:1)
is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, si licet, dictator, inquit condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me ut suam causam apud te agerem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 125:1)
nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 154:1)
proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 360:1)
ne ad extremum finem supplicii tenderet, neu unico iuveni neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 454:2)
ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 564:2)
servate modo quos ignominia inritaveritis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 40:1)
' sed ea caritas patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, servemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 57:2)
haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 70:1)
tum ut quisque gradu proximus erat ita ignominiae obiectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION