라틴어 문장 검색

neque enim campus sollemnis et urna luditur in morem, species nec dissona coetu aut peregrina nitet simulati iuris imago.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:2)
discreto revoluta gradu torquentur in orbes agmina, perpetuisque inmoto cardine claustris Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae armorum innocuos paci largitur honores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:274)
ominibus ventura notant aut alite monstrant aut monitos certa dignantur imagine somnos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:98)
Nil perdit decoris prisci nec libera quaerit saecula, cum donet fasces, cum proelia mandet;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:53)
Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi, qua nihil in terris complectitur altius aether, cuius nec spatium visus nec corda decorem nec laudem vox ulla capit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:69)
Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu2processit,fallacemfecunditatis imaginem praefert,nec ullam generandi vim possidet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 8:2)
nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:7)
Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:1)
Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 1:1)
Tum demum speculata deformitatem suam, pristinae imaginis abolet memoriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 2:2)
Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:3)
sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장8)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, sive exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formidolosiorem hostium credebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장3)
speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION