라틴어 문장 검색

noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:3)
quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:3)
omnisne conventus etiam ferorum et inmanium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장4)
Ut porro firmissimum hoc adferri videtur cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio (multi de diis prava sentiunt - id enim vitioso more effici solet - , omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:1)
sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:4)
itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:4)
non enim multa ecferata et immania;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:3)
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:1)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
at vero Polyphemum Homerus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod, qua vellet, ingredi posset et, quae vellet, attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 115:3)
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra insolitae voces flamma sonuere sequenti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:33)
Illic immanes mors obdita solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:3)
Quae dum paventes exitus notos petunt, Leonis affliguntur horrendo impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.4)
Mons parturibat, gemitus immanes ciens, Eratque in terris maxima exspectatio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Mons parturiens.1)
Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION