라틴어 문장 검색

quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 5:2)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
maneant inmota precamur certaque perpetui sint argumenta pudoris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:50)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
facta manu credas, sic levis circuit oras ambitus et tenuis perpetuusque riget.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus22)
te variis scribent in floribus Horae longaque perpetui ducent in saecula fasti.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:138)
sed ut altus Olympi vertex, qui spatio ventos hiemesque relinquit, perpetuum nulla temeratus nube serenum celsior exurgit pluviis auditque ruentes sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:108)
quod limite Phoebus contentus medio, contentus litore pontus et, qui perpetuo terras ambitque vehitque, nec premat incumbens oneri nec cesserit aër?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:159)
Zephyris illic melioribus halant perpetui flores, quos nec tua protulit Henna.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:161)
stat pronuba iuxta stellantes Nox picta sinus tangensque cubile omina perpetuo genitalia foedere sancit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:201)
Talibus adclamat dictis infame nocentum concilium, qui perpetuis crevere rapinis et quos una facit Rufino causa sodales, inlicitum duxisse nihil;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:187)
hunc esse ferebat incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum finibus ab Ligurum populos complectitur omnes Italiae geminumque latus stringentia longe utraque perpetuo discriminat aequora tractu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:119)
discreto revoluta gradu torquentur in orbes agmina, perpetuisque inmoto cardine claustris Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae armorum innocuos paci largitur honores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:274)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
nil turbida rupto ordine temptavit novitas, tantoque remoto perpetuum mutatas orbis non sensit habenas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION