라틴어 문장 검색

Sunt autem, quae isdem columnis inponuntur, capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae subtilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장39)
nam is cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis perfectionem, commutavit ex eadem copia et eam ionicam Libero Patri fecit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장3)
earumque latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장11)
non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장9)
' Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam et ad rationem veritatis commutatam postea correctam adprobavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장22)
Ingrediar nunc ad ea, quae ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장1)
Navigationibus vero similiter paucis rebus commutatis eadem ratione efficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장13)
Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum ut de pace, et si eam non posset impetrare, de commutandis captivis ageret, et iureiurando adstrictus rediturum se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, utrumque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto perit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha8)
Sicut ergo anima et caro in unam ad invicem conjunctae personam, in propriis naturis sic discretae permanent, ut nequaquam haec in illam commutetur, alioquin duae res nequaquam dicerentur, ita et divinitas humanitati conjuncta, hoc est humanae animae simul et carni in unam personam sociata, nequaquam in ejus naturam convertitur, ut videlicet spiritualis illa substantia Dei, quae hominem assumpsit, in illam corpoream commutetur substantiam, cum hoc penitus ipsum permaneat ipsa quod prius erat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION