라틴어 문장 검색

"nimirum vacuae credentur frivola famae, quae miseros optare iubet quandoque futuri spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem desidiam pigro rerum meditamine palpent."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 159)
et, quia consimilem luserat Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 594)
" Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, victori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam solacia victo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:3)
Sed cape dicta memor, duri solatia casus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:23)
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, Pallanta adiungam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:23)
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:1)
Heu, tua nobis paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS12)
nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus impendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 2:1)
Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 349:1)
una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:1)
Sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:2)
nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 144:2)
neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulae si non praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 233:1)
eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 233:2)
si tamen esset, habere aliquantum in ipsa brevitate solacii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION