라틴어 문장 검색

praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 68:1)
eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:2)
vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 19:2)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:2)
paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 126:2)
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:3)
bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장54)
Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장7)
tunc cupiditates improbas ordinant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:4)
tunc petulans non linguam, non manum continet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:5)
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt et pueriles aut improbae et plus ausae quam pudore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION