라틴어 문장 검색

devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 402:1)
rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 410:2)
nam ad diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 457:1)
servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 279:1)
has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati duces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 366:1)
Formido male, ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1126)
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, neque miser me commovere possum prae formidine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1204)
Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 142)
vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur suasisse, sibi ne crederes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4112)
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4200)
quae in tergum meum ne veniant, male formido, si era mea sciat tam socordem esse quam sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 23)
nam et intus paveo et foris formido, ita nunc utrubique metus me agitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 215)
quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 52)
nimis quam formido, ne manifesto hic me opprimat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2164)
iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, male formido:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2319)

SEARCH

MENU NAVIGATION