라틴어 문장 검색

Adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:6)
Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:2)
Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 11:1)
multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:7)
ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:3)
Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:2)
His indulgemus, illis vincimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:5)
Indulgendum est enim honestis adfectibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 3:1)
Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:6)
indulsit vitiis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:2)
Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:5)
Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:5)
nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:4)
habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 2:3)
uisa est, inquit, indulgere illi;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 18:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION