라틴어 문장 검색

ubi sumus provecti in altum, fit quod volunt, capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 121)
Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2173)
profecto quid nunc primum caveam nescio, ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 2119)
metuo autem, ne erus redeat etiam dum a foro, ne capta praeda capti praedones fuant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 37)
eam de praedone vir mercatur pessumus, is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS23)
Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 3162)
fit pol hoc, et pars spectatorum scitis pol haec vos me haud mentiri, ibi sibus pugnae et virtuti de praedonibus praedam capere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 210)
inermum et 'inermem' dicimus et 'inermum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4251)
dicimus autem et 'unanimus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. male sana non plene sana, amore vitiata;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 82)
nam et 'quadriiuges' et 'quadriiugos' dicimus, sicut 'inermis' et 'inermus', 'exanimis' et 'exanimus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5712)
nam et de Aenea hoc dixit dextram tendebat inermem, qui utique ad foedus non inermis advenerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7365)
inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:3)
praedonis praedones sunt qui populandam alienam invadunt provinciam, ut alibi perfidus alta petens abrepta virgine praedo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7742)
non enim turbatus, supra enim ait 'seu versare dolos, seu certae occumbere morti'. inermis quidam supplex accipiunt, ut tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 673)
manus inermes aut sine sceptro, aut supplices, ut dextras tendamus inermes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4871)

SEARCH

MENU NAVIGATION