라틴어 문장 검색

"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:13)
Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 1:3)
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella vetabat, demisere neci, nunc cassum lumine lugent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:4)
Iamque dies infanda aderat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:17)
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:23)
namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, nec habet victoria laudem, extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuvabit ultricis flammae, et cineres satiasse meorum."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:10)
"Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:6)
me, bello e tanto digressum et caede recenti, attrectare nefas, donec me flumine vivo abluero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:20)
sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno prodigium canit, et tristis denuntiat iras, obscenamque famem - quae prima pericula vito?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:4)
Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, centum alii curva haec habitant ad litora volgo infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:14)
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, detinet, infandum si fallere possit amorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:15)
"Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:6)
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:5)
Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION