라틴어 문장 검색

Ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat, "di" que "o communiter omnes," dixerat ignarus non omnes esse rogandos "parcite.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:19)
His adhibet coniunx ignarum Terea mensis et patrii moris sacrum mentita, quod uni fas sit adire viro, comites famulosque removit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:1)
Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:1)
Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognovit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:9)
Quis enim tam durus, ut in te dirigere inmitem non inscius audeat hastam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:29)
Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:5)
Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam progeniem germana suam, natalibus actis bis puerum senis, animi ad praecepta capacis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:3)
Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:1)
Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus ipsa suos tradit blandisque (miserrima!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 14:3)
Capit inscius heros induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 14:5)
Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras expulit et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 59:2)
ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam advena vidisset, mactatos crederet illic lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:4)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:11)
Aeolis interea tantorum ignara malorum dinumerat noctes, et iam, quas induat ille festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION