라틴어 문장 검색

Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 6:1)
Huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 7:4)
Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:1)
Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:9)
Scilicet post persecu- tiones tam multas tamque vehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis sed tamen vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse maioribus nostris ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio quamvis simili luxu celebrarent;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:2)
iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipiente honorem ac timorem resistere non valerent.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:3)
Contradicere tamen prudentiae tuae, honori caritatique non audeo et sane spero id te facturum quod membris ecclesiae salubre perspexeris.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 2:6)
Dominarum honore dignissimae et merito inlustres et praestantissimae filiae, perfruamini in illa quod defuit vobis, ut nasceretur ex vobis;
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem8)
Protegat vos incolumes et feliciores dextera altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem14)
quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis!
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 2:4)
Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 8:4)
Sed alia et ab aliis etsi non tam multa vel certa, verum tamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum sed in deo vivo, et dives sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti providus, infestus errori.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 2:2)
Honorem itaque integrum servavimus iuveni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non possent et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 5:2)
Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:1)
Praepositae tamquam matri oboediatur honore servato, ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION