라틴어 문장 검색

propter quae fieri facilius potest, ut et si quandoque faciem tuam coram positus inspexero, aliqua de te recens mihi laetitia potius quam sententia accedat, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 12:5)
praeter ista per alias vices doctrinam illius, quo more citius homo discitur, inobservatus inspexi tunc, cum quae regit provincias fascibus Nicetiano regeretur praefectura consilio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 8:1)
difficilis aditu, cum facilis inspectu, et portandus quidem, sed portabilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:11)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:3)
Iamdiu nobis, papa venerabilis, etsi necdum vester vultus aspectus, tamen actus inspectus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:1)
nam peritia tua si coactorum in membranas inspiciat signa titulorum, iam copiosum te, ni fallor, pulsat exemplar;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:5)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
"nec me ante nisi inspectis admisit ad oscula telis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권54)
mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti atque locuturas mentito corpore ceras edidici.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis5)
venitque gradu Fortuna benigne vidit quippe pii iuvenis navamque quietem intactamque fidem succinctaque pectora curis et vigiles sensus et digna evolvere tantas sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum novit et inspectis ambit latus omne ministris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam33)
Nee minus interea digesta strage suorum hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, amissum didicere patrem, Marpessaque pactum Phyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores, tune ferro retegunt silvas collisque propinqui annosum truncant apicem, qui conscius actis noctis et inspexit gemitus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권66)
pater ipse cruentis in foribus laudatque nefas atque inspicit enses.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권54)
"ipse etiam, melior cum sanguis, opertas inspexi sedes, Hecate ducente, priusquam obruit ora deus totamque in pectora lucem detulit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권227)
"nec iste meus dirisque en pervius astris inspicitur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권16)

SEARCH

MENU NAVIGATION