라틴어 문장 검색

videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 580:1)
nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 77:1)
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 79:1)
consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnes iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam aequissima esset per milites divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 292:1)
in domo quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 754:1)
Aetolorum alae unius instar, quantum ab gente equitum venerant, et Thessalorum, quorum somnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 599:2)
ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 136:2)
priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 279:2)
cumulo] exuberante fluctu, cum cumulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1053)
et quod in contemplatione instar causae est, id in operatione instar regulae est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:3)
11. Perkinus hos armorum sonitus et tonitrua audiens, et tantas undiquaque copias illi minari, obsidionem suam solvit, et Tauntoniam profectus est, iam tum incipiens alterum oculum, instar strabonum, in coronam, alterum in asylum flectere, etsi Cornubienses, instar metallorum saepe igitorum et vicissim extinctorum, facti essent obstinati, et potius frangi quam flecti sustinerunt, iurantes et voventes se nunquam eum, usquam ad ultimam sanguinus guttam, deserturos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:1)
et 'instar', ut supra diximus, per se plenum est nec recipit praepositionem, licet Serenus ad instar dixerit, quod in idoneis non invenitur auctoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9232)
Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION