라틴어 문장 검색

et demum, fustibus torquibusque paratis, promissum fascem, hoc est cantionem, quo modo viere quis debeat, instruemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 78:4)
7. Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda per metra, inferius instruendum relinquimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 117:1)
Attamen, bellicas expeditiones omnes in reliquum annum omittendas esse statuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.48)
Ducem monebat, ut tormentorum bellicorum apparatum, nec non impedimenta relinqueret, quamque maximis itincribus ad aggerem Cumberland contenderet, cum copiis nonnullis delectis, parvo commeatu, levisque armaturae peditibus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.61)
Washingtonius magnum hominum numerum ratione castrensi male institutum, armis bellique apparatu haud bene instructum, comperit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.30)
Praeterea, machinarum bellicarum artifices, instrumentaque cujuscunque generis ad propugnacula facienda, illis defuerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.31)
conventu, enim, foeminarum comitatus Bristoliensis apud Pennsylvanos habito, pecuniae satis grandis summa, ad conscribendam instruendamque legionem, confecta et coacta fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.55)
FUTURUM bellum in Novo Eboraco, provincia prope centrali, felicius geri, exercitus cibariorum genere omni ex insulis vicinis commodius instrui, et classe Anglica facilies defendi, potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.7)
Oppidanis deditionem imperavit, at praesidium, in eum, qui mandata ferebat, tormenta bellica displosit, nunciumque intra maenia admittere recusavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.48)
Copiae colonicae nunc undique circumclusae tenebantur, et tormentis omnibus bellicis corpora obnoxia praebebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.68)
Dum Washingtonius copias apparatumque bellicum, vacuando recurrendoque servare conatur, imperator Britannicus Washingtonium pugna lacessere, et commeatus intercludere vehementissime nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.37)
Hoc minimo hominum damno perfectum, at omnia tormenta majora, parsque impedimentorum, cibaria, apparatus bellicus, et tentoria, necessario sunt amissa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.55)
at priusquam apparatus bellicus amoveri poterat, Cornwallis, Comes Britannus, cum sex hominum millibus flumen septentrionale trajecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.29)
Etsi jam plane lucescebat, hostes, tamen, Americanorum adventum non prius sentiebant, quam in eos a copiis colonicis tormenta bellica, et cujusque generis arma ignivoma missa et displosa fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.27)
nominis Britannici virtutisque bellicae majorum haud immemores, fortiter resistebant, at, eorum duce occiso, plerique milites, interfecto imperatore, haud jam amplius certare, aut vitas hostium telis objectare volebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION