라틴어 문장 검색

Aedificium autem hujus universi, structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:3)
simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:18)
Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:6)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quae fidei sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:3)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:6)
Sed ambitiosa illa, et imperativa scientiae moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut Homo a Deo deficeret et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:7)
De scientiis autem quae naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:8)
Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiae veros fines cogitent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:12)
ex appetitu scientiae, homines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:17)
denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:12)
Partitiones Scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 3:2)
Scala Intellectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION