라틴어 문장 검색

atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:4)
Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:5)
quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:6)
Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:3)
Sub is [quo]que musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:1)
ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:4)
tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:5)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:3)
Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:5)
Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:4)
Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 2:1)
nam nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 3:2)
Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:1)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION