라틴어 문장 검색

Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:3)
Nam, cum hostia caeditur, fari nefas est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:5)
sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:3)
Ipse creditur et Gigantas interemisse, cum caelo propugnaret quasi virtus deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 8:1)
Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:1)
Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:1)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)
Nulli telum vibrare vacabat, Dum labat et fixo firmat vestigia pilo, Dum scopulos stirpesque tenent, atque, hoste relicto, Caedunt ense viam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:25)
inter mensasque torosque, Quae modo complexu foverunt, pectora caedunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:78)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Vos tamen hoc oro, iuvenes, ne caedere quisquam Hostis terga velit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:59)
quis pectora fratris Caedat, et, ut notum possit spoliare cadaver, Abscisum longe mittat caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:41)
Nec plura locutus, Impulit amentes aurique cupidine caecos, Ire super gladios supraque cadavera patrum, Et caesos calcare duces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION