라틴어 문장 검색

Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장11)
Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장43)
Sed medicamenta stomachum fere laedunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장3)
Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장34)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장11)
Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leviter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장27)
Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장57)
pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장8)
quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장2)
23. Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장1)
26. Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장1)
pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장2)
Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장19)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장11)
Id votum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION