라틴어 문장 검색

semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:8)
Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii levi et structa et terminata - , et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:2)
datur etiam venia concinnitati sententiarum et arguti certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 1:1)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:5)
nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:1)
sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 4:6)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
at nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:2)
isdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:7)
aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit, aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones insti[tu]tiones notavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:4)
sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum, ut sciam, quid summum dicat in dolore, quid breve in tempore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:3)
natura enim ipsa terminabit modum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:6)
Corporibus duobus quibusvis A, B se mutuo trahentibus, concipe obstaculum quodvis interponi quo congressus eorum impediatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 39:2)
Si rectae duae positione datae AC, BD ad data puncta A, B terminentur, datamq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION