라틴어 문장 검색

"idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:28)
"Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:16)
nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:4)
si vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus, quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 9:2)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 41:5)
eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 44:2)
sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:5)
iam virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus - Paulos Catones Gallos Scipiones Philos - his communis vita contenta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 27:1)
sin tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 5:2)
ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 1:1)
Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 3:3)
qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic ut simile nihil viderim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:1)
plura etiam dicta quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:5)
satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION