라틴어 문장 검색

INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:1)
Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:2)
Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 3:1)
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, 'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 8:1)
"Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicuti in illa, quae inscripta est De Decem Hominibus, cum Thermum accusavit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 13:1)
Deinde, inquit, voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut 'Valeri,' utrum interrogandi an vocandi sint?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:2)
Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:3)
Summum autem tonum προσωͺδίαν acutam dicit et quem accentum nos dicimus voculationem appellat et casum interrogandi eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 4:1)
Item 'mei' qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus ' mei studiosus,' per i unum scribat, non per e;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 5:4)
Nam si quis his verbis interroget:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 5:1)
Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 8:1)
Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 3:1)
Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:9)
Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 1:1)
Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION