라틴어 문장 검색

tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares;
(아풀레이우스, 변명 42:17)
Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet.
(아풀레이우스, 변명 51:17)
utrum tu accusatum an interrogatum uenisti?
(아풀레이우스, 변명 52:13)
etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo.
(아풀레이우스, 변명 53:2)
interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim.
(아풀레이우스, 변명 53:3)
quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint;
(아풀레이우스, 변명 57:7)
quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo.
(아풀레이우스, 변명 63:3)
praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum;
(아풀레이우스, 변명 95:4)
cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt.
(아풀레이우스, 변명 95:5)
Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(아풀레이우스, 변명 97:1)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet;
(아풀레이우스, 플로리다 14:8)
"Et prospicue Demeas meus in me consuluit, qui peregrinaturum tali viro conciliavit, in cuius hospitio nec fumi nec nidoris nebulam vererer," et cum dicto modico secus progressus ostium accedo et ianuam firmiter oppessulatam pulsare vocaliter incipio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:24)
"Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:3)
"Decede itaque de istis aedibus protinus, et quod a me retenta custoditaque non fueris, optimi consule."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION