- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 17:1)
"Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:7)
Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 9:1)
Secundo deinde amne defluxit aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 3:1)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)
Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat, quod aciem utramque divideret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 17:1)
1. Ex precedenter memorata confusione linguarum non leviter opinamur per universa mundi climata climatumque plagas incolendas et angulos tunc primum homines fuisse dispersos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 50:1)
Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:4)
et virtutem animique vires ostendendi occasionem haud longo intervallo oblatam impigre atque libentissime arripuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.18)
Audaces, porro, nautae, qui regiones incognitas invenere, in ultimis orbis terrarum angulis Washingtonii nomen praedicabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.49)
interualla uides humane commoda.
(호라티우스의 두번째 편지, 244)
si neque maiorem feci ratione mala remnec sum facturus vitio culpave minorem,si veneror stultus nihil horum 'o si angulus illeproximus accedat, qui nunc denormat agellum!
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장6)
Nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos civitatis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:12)
Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:8)
Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION