라틴어 문장 검색

Cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 1:2)
tu si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 5:2)
has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 4:1)
sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:8)
itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:7)
Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se minutas, eas primum confusas postea in ordinem 5 adductas mente divina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:6)
longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장3)
haec intenta nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:4)
neque enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장1)
distincta alios et interpuncta intervalla, morae respirationesque delectant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:2)
an sit suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsum verborum quasi quadam forma et lumine orationis appareat, sitque omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant σχήματα.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 1:2)
quod si et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:1)
Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:5)
quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:6)
tum autem in omnibusne numeris aequaliter particulas deceat incidere an facere alias breviores alias longiores, idque quando aut cur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION