라틴어 문장 검색

Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi", ut Matheus testatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:25)
"—negligebant enim manuum lotionem—Cristus eis, Matheo testante, respondit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:31)
Hanc suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:35)
Quapropter audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nunc resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis Papiensibus loquerentur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 69:3)
9. Et ubi dicitur, quod quilibet suos versus exornare debet in quantum potest, verum esse testamur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 10:1)
2. Testamur proinde incipientes non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 112:1)
quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut magister sapientum in principio Physicorum testatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:2)
Quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere testatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:10)
Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:24)
et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:7)
Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:10)
Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obviis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:8)
"Introduxit me rex in cubiculum suum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:7)
Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi- mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:22)
Unde et Iesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION