라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 141)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 23:1)
sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:4)
sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicere possit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 1:3)
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 53:3)
Ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:2)
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:2)
quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 8:4)
Itaque solemus supra terram praecidere, ut si non respondit, temptari possit secunda fortuna, et iterum repetita infra terram inseratur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 2:3)
" Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non sinit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 5:5)
Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 6:3)
Haec animalibus inest cunctis nec inseritur, sed innascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 17:8)
Ortus et occasus libentissime inserebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION