라틴어 문장 검색

Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장7)
petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장7)
Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 21장2)
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장2)
nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장4)
Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장5)
Ratione inita se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. His datis mandatis,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장4)
Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 78장3)
Vos coniuro propter Deum, iam nolite parcere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM112)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장7)
18. Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuvant, ad ea veniendum est, quae alunt, id est, cibum et potionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장1)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장7)
Iuvat etiam panis cum papavere iniectus, vel cum rosa, cerussa spumave argenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장9)
saepe enim pertinacia iuvantis malum corporis vincit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION