라틴어 문장 검색

Ergo nec luna propter summissiorem calorem diffundit humores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:1)
Hoc quoque notum est quia, si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus humoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:1)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
nimioque graves sub pondere lapsus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:24)
Bellorum o socii, qui, mille pericula Martis Mecum, ait, experti, decimo iam vincitis anno, Hoc cruor Aretois meruit diffusus in arvis, Vulneraque et mortes, hiemesque sub Alpibus actae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:3)
Hi vada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus Per tam multa suo, famae maioris in amnem Lapsus, ad aequoreas nomen non pertulit undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:2)
sed vulnere largo Diffusum rutilo nigrum pro sanguine virus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:50)
Summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:9)
Quis nolet in isto Ense mori, quamvis alieno vulnere labens, Et scelus esse tuum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:24)
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:52)
Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla Signiferi regione poli, nisi, poplite lapso, Ultima curvati procederet ungula Tauri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:43)
Haud procul a muris tumulas surgentis in altum Telluris parvum diffuso vertice campum Explicat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:44)
Ille caput labens et iam languentia colla, Viso patre, levat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:64)
Vidit lapsura ruina Agmina dux, equitemque iubet succedere bello, Munitumque latus laevo praeducere gyro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:26)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION