라틴어 문장 검색

9. Preferens ergo amicitiam vestram quasi thesaurum carissimum, providentia diligenti et accurata sollicitudine illam servare desidero. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:1)
in quo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:12)
quam quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:15)
Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 108:3)
Cum ad castra Cantabrigiensia pervenisset, summo gaudio, laetitiaque, ab exercitu receptus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.27)
Tantam veteranorum manum de improviso opprimere, suisque in tentoriis contuberniisque clade ingenti afficere, miraculi portentique instar erat, summamque laetitiam per colonias omnese e vestigio excitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.35)
Mensis ejusdem vigesimo quinto die, exercitus Britannus Eboracum Novum vacuum reliquit, in eamque urbem paulo post, Washingtonius ingressus est, summo cum consensu laetitiaque civium omnium, paucis tantummodo exceptis, qui, republica turbata, omnia, quam otium malunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.14)
" Libertatis in terra natus, quum libertatis bona adhuc juvenis didicerim, simulque arduo ac diutino memet, eam defendendi causa, bello implicuerim, magno me gaudio ac laetitia semper afficit, cum gentem quamvis servitute oppressam, libertatis signa explicantem conspicio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.23)
imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet libertati.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:8)
Et licet supra dictus frater saepe me visitet atque ita ut sua in Christo viscera foveat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat veniendo laetitiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:4)
Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:1)
Pavent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur ac simulata laetitia mens intrinsecus avara torquetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:14)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:4)
"Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION