라틴어 문장 검색

Nulla fuit non certa manus, non lancea felix, Parque novum Fortuna videt concurrere, bellum Atque virum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:49)
ubi quondam Pentheos exsul Colla caputque ferens supremo tradidit igni, Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agave.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:51)
Si vero Stygiosque lacus, ripamque sonantem Ignibus ostendam, si me praesente videri Eumenides possent, villosaque colla colubris Cerberus excutiens, et vincti terga Gigantes, Quis timor, ignavi, metuentes cernere manes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:18)
Prima velim caput hoc funesti lancea belli, Si sine momento rerum partisque ruina Casurum est, feriat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:25)
Tunc omnis lancea saxo Erigitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:39)
coelumque tremens cum lancea transit, Dicere non fallar, quo sit vibrata lacerto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:41)
Di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur, Sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti, Cuius torta manu commisit lancea bellum, Primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:7)
Romanus regi sic paruit ensis, Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit, Magne, tuo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:43)
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum, Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:13)
Ac retegit sacros, scisso velamine, vultus Semianimis Magni, spirantiaque occupat ora, Collaque in obliquo ponit languentia transtro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:22)
non pinguis ad astra Ut ferat e membris Eoos fumus odores, Ut Romana suum gestent pia colla parentem, Praeferat ut veteres feralis pompa triumphos, Ut resonent cantu tristi fora, totus ut ignem Proiectis moerens exercitus ambiat armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:11)
Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru Scandere Pompeii, quam frangere colla Iugurthae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:63)
illis e faucibus angues Stridula fuderunt vibratis sibila linguis, Femineae qui more comae per terga soluti, Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:4)
Ipsa regit trepidum Pallas, dextraque tremente Perseos aversi Cyllenida dirigit harpen, Lata colubriferi rumpens confinia colli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:28)
Colla caputque fluunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION