라틴어 문장 검색

Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones Interitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:7)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, Setigerique sues atque in praesepibus ursi Saevire ac formae magnorum ululare luporum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:1)
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuvias, galeam fidus permutat Aletes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:3)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
sicut squalentibus arvis Aestiferae Libyes viso leo comminus hoste Subsedit dubius, totam dum colligit iram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:31)
Si saevum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus aether.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:10)
latuisse sub alta Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:10)
Ille Cleonaei proiecit terga leonis, Antaeus Libyci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:17)
Et solitus vacuis errare mapalibus Afer Venator, ferrique simul fiducia non est, Vestibus iratos laxis operire leones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:67)
At medios ignes coeli, rabidique Leonis Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:40)
Has avidae tigres et nobilis ira leonum Ore fovent blando:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:42)
Non solum Haemonii, funesta ad pabula belli Bistonii venere lupi, tabemque cruentae Caedis odorati Pholoen liquere leones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:66)
nec plus Leo tollitur Urna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:16)
Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae, Cum primum saevos contra videre leones!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:6)
Hunc ubi pars coeli tenuit, qua mixta Leonis Sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes Exerit, et varii mutator circulus anni Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili Ora latent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION