라틴어 문장 검색

Formae inventio habetur pro desperata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:7)
Efficiens vero, et materia (quales quaeruntur et recipiuntur, remotae scilicet, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, et superficiales, et nihili fere ad scientiam veram et activam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:8)
Neque tamen obliti sumus nos superius notasse et correxisse errorem mentis humanae, in deferendo formis primas essentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:9)
Eam autem legem, ejusque paragraphos, formarum nomine intelligimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:12)
At qui efficientem et materialem causam tantummodo novit (quae causae fluxae sunt, et nihil aliud quam vehicula et causae formam deferentes in aliquibus), is ad nova inventa, in materia aliquatenus simili et praeparata, pervenire potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:5)
At qui formas novit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:7)
Quare ex formarum inventione sequitur contemplatio vera, et operatio libera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:9)
Atque hoc ipsum idem est cum inventione formae verae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:3)
Etenim forma naturae alicujus talis est ut, ea posita, natura data infallibiliter sequatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:4)
Eadem forma talis est ut, ea amota, natura data infallibiliter fugiat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:6)
Postremo, forma vera talis est, ut naturam datam ex fonte aliquo essentiae deducat quae inest pluribus, et notior est naturae (ut loquuntur) quam ipsa forma.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:8)
et intuentur veluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:7)
Similiter, inquisitio et inventio latentis schematismi in corporibus res nova est, non minus quam inventio latentis processus et formae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:1)
et per comparationem ad alia corpora, et reductionem ad naturas simplices et earum formas, quae in composito conveniunt et complicantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:3)
Inquisitio formarum sic procedit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION