라틴어 문장 검색

Quisquis pontificis patrisque nostri conlaudas Patientis hic laborem, voti compote supplicatione concessum experiare quod rogabis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:4)
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
de cetero, libertos tuos causis quas iniunxeras expeditis reverti puto, quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adiuvari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 2:1)
si qui sequaces, ipse conlauda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:4)
Earinus praeterea, Germanici nostri libertus - scis quamdiu desiderium eius moratus sim.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr8)
sed Thraces equi ut videre iacentem Hippodamum, redit illa fames, iamiamque trementem partiti furiis, ni frena ipsosque frementes oblitus palmae retro Tirynthius heros torsisset victusque et conlaudatus abisset.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권191)
conlaudant Danai, sed non tibi molle tuenti, Hippomedon, maiorque manus speratur in aequo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권265)
Probus libertus sine natura est filius.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 57)
revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 527:1)
ubi cum consules producti ad populum interrogatique, si eos populus Romanus, memor libertatis per illos receptae domi, memor militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam facturi essent, nihil sententiae suae mutassent, conlaudatis consulibus quod perseverarent ad ultimum dissimiles decemvirorum esse, comitia habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 714:1)
adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 525:1)
quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici volgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 671:1)
conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 330:1)
conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 63:1)
dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION