라틴어 문장 검색

O Regule, qui ambitione ab omnibus obtinebas quod fidei paucissimi praestant!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 7:1)
Substituebantur crimini Sempronius Senecio eques Romanus et Eurythmus Caesaris libertus et procurator.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 8:1)
- libertos eius eosdemque coheredes suos falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetraverat Iulium Servianum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 8:2)
Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 1:1)
Vides quam ratum habere debeam, quod libertus meus meis moribus gessit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 6:3)
Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 1:1)
'Scis me hodie primum vidisse saltantem aviae meae libertum?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 6:3)
Est libertus mihi non illitteratus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 12:3)
Inveniebantur tamen honesto loco nati, qui peterent cuperentque quod dari liberto promitti servis videbant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 16:2)
Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:1)
Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:1)
hunc autem qui libertos morte multaret, cum relegante numerari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:2)
horum uni placuisse perire libertos, alteri relegari, tertio absolvi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 17:2)
Libertus tuus, cui suscensere te dixeras, venit ad me advolutusque pedibus meis tamquam tuis haesit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 1:1)
C. PLINIUS SABINIANO SUO S. Bene fecisti quod libertum aliquando tibi carum reducentibus epistulis meis in domum in animum recepisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION